- CATO
- CATOHuius nominis celebres aliquot fuerunt: ut M. Porcius Cato, cui postea a Censurae dignitate Censorii nomen inditum est. Ex Tusculano municipio ortum traxit, indeque persuasione atque amicitiâ Val. Flacci adductus primus ex ea familia se Romam contulit, ubi propter singularem virtutem honores omnes sine repulsâ est adeptus. Primo enim Tribunus Militum in Sicilia fuit, deinde Praetor Sardiniam subegit, ubi ab Ennio fuit Graecis literis institutus, cum iam natu grandior esset. Postremo Consul cum eodem Flacco creatus citeriorem Hispaniam sortitus est, ubi rebus feliciter gestis urbium omnium muros, quae intra Baetim erant, unô die solô aequart iussit. Hunc ob morum gravitatem, singularemque iustitiam Virgilius, Aen. l. 8. v. 670. Inferorum iudicem facic:Secretosque pios et dantem bis iura Catonem.Tametsi locum illum aliter intelligit De la Cerda, nempe de Catone Uticensi: quem severum Martialis, l. 1. Epigr. 3. v. 3. gravem Silius, horridum Lucanus vocat. Ceterum Cato noster tres summas res praestitisse existimatus est. Erat enim Optimus Orator, Optimus Imperator, Optimus Senator, uti eum Plin. l. 7. c. 27. praedicat: Praeterea quadragies causam dixit, et quamvis toties postulatus fuit, tamen semper absolutus est. Omnium bonarum artium magister eidem Plinio vocatur, l. 25. c. 2. Scripsit varia, iam senex: Ut septem libros histor. Corneliô Nepote teste, quos Origines dixit: frustra ab Anna Viterbiensi mundo obtrusos, cum perierint. Aliaque, de quibus vide Voss. infra laudatum. Quintilian. l. 12. c. ult. M. Censorius Cato, idem Orator, idem Historiae comlitor, idem iuris, idem rerum rusticarum peritissimus, inter tot operas militiae, tantas domi contentiones, rudi saeculô literas Graecas atate iam declinatâ didicit, ut esset hominibus documento, ca quoque percipi posse, quae senes concupiscent. Vide Plutarchum et Nepotem in eius vita, itemque Livium, l. 39. c. 40. Elogium quoque eius habes apud Val. Max l. 8. c. 7. ex. 1. Vide sis etiam Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 5. Dicere solebat, Trium potissimum rerum se paenitentiam egisse; primum eo perrexisse navigiô, quo pede proficisci potuisset: Secundo ignavum praeteriisse diem; Tertio uxori secretum revelâsse. Carthaginem delendam semper suasit, in quacumque occasione Rei publ. devotus. Quando obierit, incertum est. Plerique tamen obiisse illum an. 606 Urb. Cond. M. 3906. ante Christum Natum 148. Olymp. 158. secundô bello Punicô, asserunt. Item Catones duo fuêre superioris filii, quorum alter in bello contra Perseum, sub Aemilio Paulo, magna cum laude militavit, eius, ductâ Tertiâ, gener factus: Alter Cato Salonius dictus, quem pater iam octogenarius, ex Salonia, cuiusdam domesticorum suorum filia, susceperat, patre superstite, ac Praetore designatô, exstinctus est, et egregios in iuris Civilis disciplinâ libros composuit. Gellius, l. 13. c. 19. Pater Catonis Consulis, Avus Catonis Philosophi, Proavus Catonis, qui in Philippica pugna contra Augustum et Antomum pugnans occubuit, Plut. de duobus Catonibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.